Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 132


voces eorum ad laudem et gloriam viventis in secula
seculorum.
CAP. X.
ALTERA autem die domnus papa summit Romanam coronam
de altario apostolorum principis et ponit eam in capite
cesaris. Cesar vero per voluntatem dei et per orationem
sancti Petri coronatus venit usque ad scalarum gradus, ubi
eum prestolatur Romanus senatus. Ascendensque equm
cum equitibus Romanis, Teutonicis et Longobardis pergit per
viam triumphalem. In omnibus quidem plateis salutatur
Romanis cantilenis. Ante fores igitur Constantinianę aecclesię,
quę est caput omnium aecclesiarum per universum orbem
terrarum
, congregatę sedecim regionum scolę suscipiunt
imperatorem cum magna processione. Intrante vero cesare
aecclesiam cum multitudine diversarum gentium salutat eum
consistens iuxta altare chorus psallentium: Benedictus sit cum
patre et spiritu sancto Christus, dei filius, qui talem concedit
lęticiam angelis et hominibus. Quid plura? Missa celebratur et
per omnes vicos Alleluia cantatur. Ubique iubilatio, ubique
gaudium et exultatio.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio