ferream haberem. Nam de castellis, quibus se concluserant pro civium
timore, exibant senum, iuvenum atque mulierum infinitae multitudines,
cruces cerosque atque situlas aqua plenas, ut potarent aestuantes, deferentes,
et unusquisque, prout valebat, voce excelsa immensas Deo gratias reddebat.
Tintinnabula quippe personabant undique. Arbores namque quam
plurimi scandebant, ut ipsum saltem videre possent. At, ubi Mediolano
propinquavimus, totam paene urbem obviam habuimus, matronas nobiles
et ignobiles, cereos innumerabiles deferentes, infantes et senes omnesque
Deo laudem dantes. Etiam ipsos, quos in vita sua habuit aemulos, scilicet
clericos, invenimus paratos non officium cantantes mortuorum sed, ut decebat,
martyrum. Et sic in sancto die ascensionis Domini posuimus illum
in medio ecclesiae sancti Ambrosii. Tunc nobilis Herlembaldus, in loco
eminenti progressus, haec omnibus audientibus est locutus: << Videtis - inquit -,
dilectissimi, quantum valet fides quam inter nos per decem annos
docuit beatus Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum servavit defunctum incolumem
in profundo laci, inter innumerabiles immanesque pisces per decem
menses. Haec autem coram vobis ipsum per decem hos dies aestivos
conservet, videlicet usque ad sanctum diem pentecosten, quatenus de longinquo
et proximo sexus diversae aetatis uterque huc venire et nostram fidem
nostrorumque impietatem aemulorum evidenter possit contemplari >> .
Clamabant tunc, nobis audientibus, ad illum daemonia dicentia: << Quid
contra nos latras? Non potes tantum latrare, ut te non faciamus interimere
sicut tuum fecimus socium et ut pingues et iniqui episcopi, abbates et presbyteri
non sint nostri >> . In his quidem diebus eodem undique veniebat
maxima multitudo, plurima munera offerens corpori sancto, quibus ad
eum intuendum fas erat per dies, per noctes vero clericorum monachorumque
veniebat maxima multitudo easque pervigiles ducebant psallendo.
24. In una autem harum noctium, timens valde ne forte ad obbrobrium
Christi servorumque ipsius ibi per aestivum tempus diu permanens foeteret,
assumpto lumine, paucis admodum vigilantibus, ad ipsum accessi et
reperto foramine quod eius germanus ipsi sub ascella fecerat ut sciret qualiter
illius haberentur interiora, intus prospexi, et ecce eius exta ut nix
|
|