repromissa sunt electis in coelo, quam iucundum est sanctorum spirituum ordinibus
et aliorum electorum innumerabili multitudine cum Christo sine fine
regnare et cum luce adhuc inaccessibili aeternaliter gaudere. Annunciate
hodie, cotidie, non cesset lingua vestra, non cesset pes vester.
Sed quis currit de Mediolano Papiam ut corrigat eam de sua instabilitate?
Quis convenit Mediolanenses ut increpet eos de sua elatione? Omnes
tacent, omnes latent, veniente lupo fugiunt, facti sunt canes muti non valentes
latrare , immo, cum deberent lupos fugare, lacerant oves et lingua
dolosa deliniunt.
Quid enim Cremonensis dicit, non sacerdos Christi sed Baalim: << Bene,
karissimi, facite quae facitis, pro patria pugnate, Cremenses male subiectos
corripite, nullus debet vobis resistere >> . O lingua dolosa! Quomodo pugnat pro
patria qui ferro et igne persequitur patriam? Quomodo corripit subiectos, qui
in tetrum carcerem trudit vicinos? Lingua venenata! Quomodo de impugnatione
facis defensionem, de homicidio correctionem? Pro eo ut te diligant,
detrahunt tibi.
Audi Papiensem, non presbyterum sed divinae legis quam subtrahit populo
sacrilegum: << Eia, cives incliti, pugnate pro Ecclesia, societatem tenete inviolabilem! >> .
Vae vobis qui dicitis bonum malum, et malum bonum . Quomodo
pro Ecclesia qui persequitur amicos Ecclesiae? Qui enim persequebantur aliquando
Ecclesiam Dei, nonne redierint ut de his Dominus per prophetam
dicat: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non misericordiam consecutam,
misericordiam consecutam . De obligatione et huiusmodi quid dicatur?
Venerabilis civitas, audi non me sed Dominum tuum: << Quid mihi cum
impiis? >> dicit Dominus. Si impii sunt quibus obligata es, quid ab impiis
separari times? An impii non sunt qui, satisfacere volentibus, contumelias,
colaphos, compedes et catenas, horrendum et caliginosum carcerem, postremo
famem et sitim intolerabilem infligunt?
Sed expectamus a Mediolanensi non sacerdote, salva ordinis reverentia
de omnibus loquor, sed adulatore, meliora audire? Spes nos decipit. Nonne
iste est qui cives ad pugnam non vitiorum sed homicidiorum exacuit, ad
urbes diruendas impellit? Antiquos ad mentem reducit, eorum gesta magnificat
dicens: << O quomodo patres vestri vicerunt illos, suburbia eorum combusserunt,
numquam hostibus terga dederunt! >> . Sed tu, popule meus, dicit Dominus, cave
tibi, qui enim te beatificant, in errorem te mittunt et viam gressuum tuorum
dissipant; nec credas auditui vano, pronus es ad pugnam sed piger ad ecclesiam,
pollens in facundia sed obscurus in facienda iustitia, ad usuram recipendas
|
|