melius ducens eundem gladio perimere quam captivitatis iugum sustinere, eum occidere
voluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam elevasset, puer lacrimans exclamavit, dicens:
"Noli me pungere, quia possum me super equum tenere". Qui iniecta manu eum
per brachium adprehendens super nudum equi dorsum posuit eundemque ut si posset
se continere hortatus est. Puer vero frenum equi manu arripiens, fugientes germanos
et ipse secutus est. Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed
reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat,
capitur. Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem
aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad
castra revertens adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam nobili praeda
exultaret - erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus -; qui cum se captivum trahi doleret,
Ingentes animos angusto in pectore versans,
ensem, qualem in illa aetate habere poterat, vagina exemit seque trahentem Avarem,
quantulo adnisu valuit, capitis in verticem percussit. Moxque ad cerebrum ictus perveniens,
hostis ab equo deiectus est. Puer vero Grimuald verso equo fugam laetabundus
arripiens, tandem fratribus iunctus est eisque liberatione sua, nuntiato insuper
hostis interitu, inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos qui iam
in virili aetate erant gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis iugo addicunt.
Romildam vero, quae totius malitiae caput extitit, rex Avarum propter iusiurandum,
sicut ei spoponderat, nocte una quasi in matrimonio habuit, novissime vero duodecim
Avaribus tradidit, qui eam per totam noctem vicibus sibi succedentes libidine vexarent.
Postmodum quoque palum in medio campum configi praecipiens, eandem in eius acumine
inseri mandavit, haec insuper exprobrando inquiens: "Talem te dignum est maritum
habere". Igitur dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini quam
civium et consanguineorum saluti prospexit. Filiae vero eius non matris libidinem
secutae, sed castitatis amore studentes ne a barbaris contaminarentur , crudorum
pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae ex calore putrefactae
odorem foetidum exalabant. Cumque eas vellent Avares contingere, non sustinentes
foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere, procul ab eis cum execratione recedentes
atque dicentes, omnes Langobardas foetidas esse. Hac igitur arte Avarorum libidinem
puellae nobiles evadentes, et ipsae castae servatae sunt et utile servandae castitatis, si
quid tale feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones
|
|