Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 104


[18.] Loco cuius Dominicum, cognomento Monegarium Metamaucensem, ducem sibi fecerunt et, ut mos vulgi est, qui nunquam in preposita voluntate persistens, sed quandam superstitiosa stultitia alias atque alias adinventiones excogitans, primo illius ducati anno tribunos duos, qui sub ducali decretu consisterent, sibi preposuerunt. Quod etiam per singulos annos prenominati ducis vite facere conati sunt. Deinde prefati Venetici, facta conspiratione, eiusdem Dominici ducis oculos evellerunt, fueruntque anni ducatus illius numero octo.
[19.] Post dicessum cuius omnis Veneticorum frequentia simul collecta quendam civem Heraclianae civitatis, Mauricium nomine, peritissimum seculari studio, ducatus honore apud Metamaucensem insulam sublimavit. Qui dum sapienter et honorifice Veneticorum causam in omnibus tractaret, undecimo sui ducatus anno apud Olivolensem insulam apostolica auctoritate novum episcopatum fore decrevit, in quo quendam clericum, Obelliebatum nomine, episcopum ordinavit. Dehinc, cum triginta et uno anno ducatus dignitatem gubernaret, iam effectus senex, populo interpellante, Iohannem suum filium honoris sui habere consortem complacuit; duobus postmodum annis cum sobole extitit et sic ultimum in pace finivit diem. Praeterea cum essent anni a Domini incarnacione octigenti viginti tres, Iohannes, Mauricii antedicti filius, honoris fastigium apud eandem insulam adorsus est gubernare; quem neque scripto neque relatione experti sumus suae patriae commoda bene tractasse. Extitit quidem sibi filius, Mauricius nomine, cui octavo decimo anno sui ducatus eiusdem dignitatis societatem concessit.
Temporibus quorum apud Veneciam adeo excrevit mare, ut omnes insulas ultra modum cooperiret.
[20.] Circa haec siquidem tempora Constantini augusti oculi a quibusdam suis militibus evulsi sunt et Herenis augusta imperium cepit gubernare.

Torna all'inizio