Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 87


et praevalidum cognoscebant, eam, si recipere velit, per legatos invitantes, offerunt. Porro
ille, quia regi Thumino amicitiam se servaturum dixerat, legalitatem suam servans, in damno
illius assentire distulit.
Rex vero Thuminus cum certando resistere nequit, pretio pacem mercatus, quam armis
minus sufficiebat; pecunia classem finibus suis arcet, promittens etiam, sub ostentantione
legis suae, nulla classe fines christiani nominis pervasum ulterius tentare, et quos eiusdem
religionis captivos tenebat, coactus est absolvere.
IV. - Dux autem Rogerius apud Apuliam et Calabriam sua sapienter disponens, in
omnibus strenue et provide agebat: et, quamvis juvenili aetate esset, secundum quod agebat,
eum non jam juvenem, sed moribus senem judicare posses. Militiae assiduus, frequentiam
militum amans, colloquio affabilis, muneribus largus, laborique vigiliis indeficiens, ecclesiarum
defensor, pauperum et moerentium consolator, suis clypeus, hostibus aculeus, juste
judicans omnia, excepto quod pietatis affectu obviante, in rigore justitiae aliquantulum remissior
erat. His artibus in se accrescentibus, omnium bonorum favorem brevi obtinuit.
Hic Boamundum, fratrem suum, ambitione ducatus a se dissentientem, qui jam urbem, quae
Oria dicitur, traditione civium adeptus erat - per quam provinciam Tarentinam et Ydrontinam
spe praedae, complicibus undecumque sibi alligatis, infestabat - minus adversum se
proficere videns, non quod miles elegantissimus non esset, sed quia sumptus ad id negotii
necessaria minus suppeditabant fraterna pietate commotus, arcessito ad se et reconciliato,
partem paternae haereditatis contulit, annuens ei ipsam Oriam urbem, quam pervaserat, adjacens
sibi Tarentum et Ydrontum sive Gallipolim, cum omnibus appendiciis, et quidquid
Gaufredus de Conversano sub ipso habebat cum famulatu eiusdem. Reliquos vero, si qui
adversarii erant, sua strenuitate sternebat. Ubi vero minus per se sufficiebat, Siciliensi
comite, quasi pro verbere ad alios subjugandos utebatur, cuius virtute plures territi minus
resistere praesumebant.
V. - Comes ergo Rogerius, omnes potentiores Siciliae a se debellatos gaudens, et
nemine, excepto Chamuto, superstite, ad hoc assidua deliberatione intendit, ut, ipso circumveniendo
debellato, omnem sibi de caetero Siciliam subdat. Unde, exercitu admoto,
ipso apud Castrum-Johannis immorante, uxorem eius et liberos apud Agrigentinam urbem
obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVI, prima die aprilis, quam undique
exercitu vallans, diutina oppressione lacessivit: studioque machinamentis ad urbem capiendam
apparatis, tandem vicesimaquinta die julii viribus exhausta, imminentibus hostibus, patuit:
uxor Chamuti, cum liberis, comitis inventa est captione. Comes itaque, urbe pro libitu suo
potitus, uxorem Chamuti, omni dehonestatione prohibita, suis custodiendam deliberat, sciens
Chamutum sibi facilius reconciliari, si eam absque dehonestatione cognoverit a nostris tractari.
Urbem itaque pro velle suo ordinans, castello firmissimo munit, vallo girat, turribus et
propugnaculis ad defensionem aptat, finitima castra incursionibus lacessens, ad deditionem

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio