Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 899


Sancti Petri ad Vincula.
Ego Oddo Diaconus Cardinalis Sancti Georgii
ad Vellum aureum.
Ego Jacintus Diaconus Cardinalis Sanctae Mariae
in Cosmidin.
Ego Ardicio Diaconus Cardinalis Sancti
Theodori.
Ego Cinthius Diaconus Cardinalis Sancti
Adriani.
Ego Petrus Diaconus Cardinalis Sancti
Eustachii juxta templum Agrippae.
Datum Laterani per manum Rolandi Sanctae
Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis
et Cancellarii, secundo Idus Martii, Indictione
sexta, Incarnationis Dominicae anno
millesimo centesimo quinquagesimo octavo:
Pontificatus vero Domni Adriani Papae quarti
anno quinto. ”
Praeterea Dominicae Incarnationis anno millesimo
centesimo quinquagesimo octavo, Indictione
sexta, recuperata Ecclesia Sancti Quirici de
Monte Silvano, quae ab antiquo juris erat Monasterii
Beati Clementis, concessit eam Wilielmo
filio Sadoch, et fratribus suis, usque in viginti
novem annos, sub tali censu, quod omni anno
circa Festum Beati Clementis centum pisces marinos
persolverent, et juramento ab eo recepto
Abbas ei sub tenore in charta descripta Ecclesiam
habere permisit. In tempore siquidem
Domni Abbatis Leonatis propter bonam famam,
quae de Monasterio Beati Clementis longe
lateque pervolabat, et praecipue pro liberalitate,
et hospitalitatis humanitate, quam circa
omnes homines ipse nobilis Abbas pleno obsequio
exhibebat, quamplurs de diversis partibus
et maxime de Civitate Sulmonae excitati,
Mundum relinquebant, et sua omnia seseque
dedentes pauperibus, et in Monasterio Sancti Clementis
manentes Christum sequebantur, de
quibus paucos praesenti paginae inserere decrevimus.
Quidam Walterius in eodem Monasterio effectus,
inter cetera, quae dedit, fecit conventionem
de una Cannapina in loco, ubi Albe
vocatur, sicut in charta exinde facta perlegitur.
Simon Guarimundi in Civitate Sulmonae
dedit palatium, quod habebat, et terras, et
partem Ecelesiae Sanctae Andreae, quae ad eum pertinere
videbatur hereditario jure, et effectus
est Monachus Sancti Clementis. Petrus Alberti
similiter se Monachum faciens quicquid habebat
dedit. Joannes Blancus et Petrus Walterii
quicquid habebant Deo praebuerunt et Beato Clementi.
Adam Guarimundi cum filiis suis facta
convenientia cum Domno Abbate Leonate, refutavit
per chartulam obligationis quicquid
juris et rationis credebat se habere in rebus
et possessionibus a suprascripto Simone Monacho
Monasterio largitis, quando Monasticum
habitum suscepit, indeque refutationis
literas Monasterio porrexerunt. Berteraimus
faciens se Monachum in praefato Coenobio dedit
Casam suam, et partem Ecclesiae Sancti Johannis,
et quaecunque habebat Deo et Beato Clementi,
cui famulari decreverat. Quidam Sacerdos,
Senaldus nomine, tenebat de possessionibus
Abbatiae, quae ad tempus statutum fuerant
sibi data; et cum ultra statutum
ea teneret, nec Ecclesiae reddere, nec
pro eis servire vellet. Abbas illa, quae tenebat,
accepit, et ne de his ulterius se intromitteret
interminando vetuit: qui praesumptioni

Torna all'inizio