Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 526


attamen sunt facile disciplinabiles per alios, ita quod soli
sermones et solae increpationes inclinant eos ad bonum.
Sed aliqui sunt adeo perversi, qui nec de se inclanantur ad
bonum, nec per solos sermones corriguntur: oportuit igitur
saltem propter tales statuere leges, quae (ut dicitur 10.
Ethicorum) coactivam habent potentiam. Condendae
igitur sunt leges, et expediebat eas statuere: ut saltem metu
poenae volentes impedire pacem civium, desisterent
agere perverse.
Quod non cuiuslibet est ferre leges, et quod vi
leges vim obliganda habeant oportet
eas promulgatas esse.
Cap. XXVII.

Leges (ut patet per habita) sunt quaedam regulae agibilium,
ordinantes nos in commune bonum, habentes
coactivam potentiam. Duplici ergo via venari possumus,
quod non cuiuslibet est leges condere. Prima via sumitur
ex eo quod leges nos ordinant ad commune bonum.
Secundo ex eo quod habent potentiam coactivam. Prima
via sic patet, nam cuius est ordinare et dirigere aliquos
in aliquod bonum, eiusdem est condere leges, et regulas
agibilium secundum quas intendimus in bonum illud:
quare cum bonum commune principaliter intendatur a
tota communitate ut a toto populo, vel a principante,
quae debet esse persona communis: omnes leges, quae ordinant
nos in commune bonum, condendae sunt a principe
cuius est ordinare et dirigere alios in tale bonum, vel
condendae sunt a toto populo, si totus populus principetur,
et sit in potestate eius eligere principantem: Nulla est
ergo lex, quae non sit edita ab eo cuius est dirigere in bonum
commune: nam si est lex divina et naturalis, condita
est a Deo cuius est omnia dirigere in seipsum, qui maxime

Torna all'inizio