c) Biblioteca Nazionale Centrale di Firenze, Conv. soppr. G 4.936, ff. 89 va - 90 rb
DOMINICA III IN QUADR., FERIA IV, SERMO I:
Unum scio quia cum cecus essem modo video. Io. 9[, 25]
Omnes creature sive sint corporales sive spirituales sive
superiores... de se sunt bone, iuxta illud [I] Thim. [4,4] « Omnis
creatura Dei bona » . Et si homo isto bono utatur sapienter,
ut debet, cedit in bonum sui utentis... Si autem utatur ipso insipienter,
ut non debet, cedit in malum suum [...].
Deus autem contulit isti civitati septem bona quasi singularia
quibus homo si male utatur, sicut frequentius accidit, excecatur,
si vero debite illuminatur, scilicet habundantiam pecunie,
nobilitatem monete, multitudinem populi, civilitatem vivendi,
opificium lane et artificium armature et domificationem
contrate in comitatu vel in districtu.
Circa primum notandum est quod pecunia, si quis utatur
ea avare, excecat avarum quia terra est in oculis eius, iuxta
illud Ps. [16,11] « Oculos suos statuerunt declinare in terram »
[...]. Sed illuminat pium per elemosinas...
Circa secundum nota quod nobilitas monete apparet ex
triplici parte, scilicet ex parte materie quia aurum tarenorum
est bonum, sed aurum augustalium est melius, sed aurum florenorum
est optimum; et ex parte sculpture, quia ex una parte
habet beatum Iohannem Baptistam de quo Dominus dixit Mt.
11[,11] « Inter natos » etc., et ex alia parte habet lilium, quod
est res magne excellentie; unde et Christus et mater sua lilio
comparantur in Cant. Tertio ex parte cursus, quia quasi per totum
mundum, etiam inter Saracenos, currit. Hac igitur nobilitate
excecatur elatus et vanagloriosus [...]; quia dum vanagloriosus
vult accipere quod suum est Deo, iustum est ut oculis
privetur ab eo. Et Aman etiam vanaglorioso fasciati sunt oculi
|
|