Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 434


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod amicitia politica fundamentum habet communicationem
in honestis operibus in quibus simul aliqui conversantur; sed amicitia
naturalis habet fundamentum communicationem naturalem; et haec communicatio
propinquior est illi qua homo sibi communicat. Unde sicut homo simpliciter se
ipsum debet magis diligere quo ad naturam, etiamsi malus sit, quam alium
bonum; ita etiam naturam patris sui magis diligere debet, simpliciter loquendo
quam alium bonum; non quidem inquantum malus, sed ad hoc ut bonus sit.
Ad secundum dicendum, quod in hoc Deo conformamur quod diligimus eos
magis qui nobiscum magis communicant, sicut et ipse eos qui secum magis
communicant, magis diligit: quamvis non sint iidem qui nobiscum et cum eo
magis communicant.
Ad tertium dicendum, quod in illis quae non pertinent ad communicationem naturalem
quam cum patre vel consanguineis habemus, non oportet quod magis consanguineis
benefaciamus, sed illis qui magis coniuncti sunt nobis secundum illam
communicationem ad quam illa bona pertinent; et ideo beneficia ecclesiastica
non sunt danda magis consanguineis, sed eis qui magis sunt idonei ad regimen
Ecclesiae: quia illi, quantum ad hoc quod dispensatores divinorum sumus, magis
nobiscum communicant. Sed de patrimonio proprio, et de his quae homo proprio
et licito lucro acquirit, potest benefacere consanguineis potius quam aliis, et
debet, nisi ex alia parte sit aliquid quod praeponderet, ut indigentia, vel utilitas.
Ad quartum patet solutio per iam dicta: quia ad unumquemque magis amicabiliter
nos debemus habere in eis quae ad communicationem illam pertinent,
secundum quod amicitia nobis iunguntur.
Ad quintum dicendum, quod in his quae ad conservationem naturae pertinent,
magis sumus debitores parentibus, a quibus naturam accepimus, quam aliquibus
aliis; et consanguineis consequenter; et ideo magis liberare debemus
patrem a morte quam extraneum, etiam si ille nos in casu simili liberasset. Sed
in aliis beneficiis possumus nos quandoque magis amicabiliter habere ad extraneos
quam ad propinquos.

Torna all'inizio