Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 192


eos. Quadam vero die, cum esset vir in domo cum sua vxore,
accesserunt ad eum psit[t]aci garrientes, et, cum placeret viro
vox eorum et cantus, ignorans tamen quid dicebant, precepit
sue vxori eos conseruare et eis quotidie benefacere. Quadam
vero die cum venirent ad eum peregrini ex regione edomica,
(et) inuitauit eos in sua mensa, et commestione consummata
ducte sunt aues ille ad mensam, vt cantarent ante dominum.
Et cum audirent peregrini verba illarum avium, stabant inclinato
capite ad terram, respicientes sibi inuicem pre confusione,
et mirabantur valde de illarum auium loquela. Et dixerunt
patri familias: Nunquid intelligi[ti]s quid dicunt aues
iste? Quibus respondit: Non, nisi vocem illarum que mihi
valde placet. At illi dixerunt ei: Nequaquam tibi displiceat,
domine, quod dicemus de verbis relatis ab auibus istis, cum
vnus illarum dixit quod portarius iacuit cum vxore tua, et
secunda auis dixit: Ego nolo plus loqui. Et vtrum sit credendum
aut non, nescimus. Quod audiens seruus cito dixit: Et
ego testor quod dicunt aues. Et mandauit dominus vxorem
suam interfici. Vxor vero significauit ei dicens: Inquire diligenter
super hoc quod audiuisti, quoniam tibi nunc patebit
verbum huius mendacis. Nunc autem quere ab istis viris, vt
interrogent aues, si aliud sciunt loqui de lingua edomica nisi
hec verba, quoniam ista verba docuit eos seruus iniquus, qui
voluit in me immittere libidinem suam, et nolui sibi consentire.
Fecit itaque vir interrogare aues, et nihil aliud sciebant
proferre nisi hec verba. Tunc cognouit dominus quoniam
seruus docuerat ipsas, et mandauit venire seruum. Qui cum
veniret ad eum cum nisu in manu sua, dixit ei domina: Ve
tibi, serue inique! quomodo temptasti talia aduersus me? Cui
respondit seruus: Ymmo ita est. Et corruens nisus ad oculos
eius fodit eos de capite. Et ait ei domina: Cito tribuit tibi Deus
secundum opera tua, quia dixisti te vidisse que non vidisti et
testatus es contra me falsa et iniqua. Tunc mandauit dominus

Torna all'inizio