De superfluo modo vivendi quem frater Helyas habebat.
Porro septimus defectus fratris Helye fuit quia nimis volebat
splendide et delitiose et pompatice vivere. Raro enim ibat quoquam,
nisi dumtaxat ad papam Gregorium nonum et ad imperatorem
Fridericum secundum, quorum intimus erat, et ad Sanctam
Mariam de Portiuncula, in quo loco beatus Franciscus Ordinem
fratrum Minorum inchoavit, et ibi obiit, et ad conventum Assisii,
ubi beati patris Francisci corpus venerationi habetur, et ad locum
Celle de Cortona, qui est locus pulcherrimus et delectabilis quem
in episcopatu Aretino fecit fieri de industria. Aut enim inveniebatur
ibi aut in conventu Assisinate. Et habebat palafrédos
pingues et quadratos; et semper ibat eques, etiam si transibat
ab una ecclesia ad aliam per dimidium miliare, faciens contra
regulam, que dicit quod fratres Minores «non debeant equitare,
nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur». Item domicellos
habebat pueros seculares, sicut habent episcopi, vestitos
diversicoloribus indumentis, qui ei in omnibus assistebant et
ministrabant. Item raro comedebat in conventu cum aliis fratribus,
sed semper seorsum in camera sua solus, iuxta verbum
illius avari, Eccli. XI: Inveni requiem michi, nunc manducabo
de bonis meis solus; que erat rusticitas maxima, secundum meum
iuditium, quia
nullius sine sotio
iocunda fit possessio.
Item specialem coquum habebat in conventu Assisii, fratrem
Bartholomeum Paduanum, quem vidi et cognovi, qui cibos delicatissimos
faciebat. Hic inseparabiliter ei adhesit, quousque ipse
Helias ultimum diem clausit. Sic fecerunt omnes alii qui de familia
sua fuerunt. Nam familiam habuit specialem XII vel XIIII
fratrum, quos in loco Celle de Cortona secum tenebat, et nunquam
mutaverunt habitum; et post mortem mali pastoris vel potius
seductoris, quando cognoverunt se deceptos, ad Ordinem sunt
reversi. Item habuit Helyas in societate sua quemdam Iohannem,
qui dicebatur de Laudibus, qui frater laycus erat, durus et
|
|