QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Primo de his defectibus in generali. Secundo specialiter
de passionibus animae.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum Christus debuerit assumere naturam
humanam cum huiusmodi infirmitatibus; 2. Utrum omnes nostros defectus
suscipere debuerit; 3. Utrum hos defectus quos assumpsit, contraxerit.
ARTICULUS 1
Utrum Christus naturam humanam
cum defectibus et infirmitatibus accipere debuit
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus humanam naturam cum infirmitatibus huiusmodi
defectuum suscipere non debuit. Christus enim per suam Incarnationem votis
antiquorum patrum satisfecit. Isaiae 61, 9, dicitur ad exprimendum desiderium
sanctorum patrum: «Consurge consurge: induere fortitudinem brachium
Domini». Ergo non debuit venire indutus infirmitate carnis.
2. Praeterea, huiusmodi defectus poenae sunt. Sed poena non est iusta nisi ubi
culpa est. Cum igitur absque omni culpa fuerit, videtur quod poenales defectus
suscipere non debuit.
3. Praeterea, contraria contrariis curantur. Sed Christus venerat curare nostras
infirmitates. Ergo debuit contraria assumere, scilicet robur et fortitudinem.
4. Praeterea, ipse venerat ad vincendum diabolum. Sed vincere est opus fortitudinis.
Ergo non debuit assumere infirmitatem.
5. Praeterea, sicut culpa derogat iustitiae, ita infirmitas derogat virtuti. Sed
Christus non debuit assumere defectus culpae, ne derogaretur divinae iustitiae.
Ergo similiter nec debuit suscipere infirmitates poenales, ne derogaretur divinae
virtuti.
6. Praeterea, ipse venerat ad hoc quod homines in divinam cognitionem adduceret.
Sed per infirmitates magis a sui cognitione abducebat, ut dicitur Isai. 53, 2:
«Vidimus eum... despectum»; et sequitur: «unde nec reputavimus eum». Ergo
non debuit huiusmodi infirmitates assumere.
SED CONTRA, Hebr. 2, 18: «In eo in quo passus est, et tentatus, potens est et his
qui tentantur, auxiliari». Sed Christus ad auxiliandum hominibus venerat.Ergo
debuit eorum defectus suscipere.
|
|