decernimus, ut quisquis in sacro ordine constitutus lapsus fuerit in carnis peccatum,
sacro ordine ita careat, ut ad eum ulterius non accedat . De eodem quoque a Secundino
consultus longe aliter respondit. De talibus enim ait inter alia: Post dignam
satisfactionem credimus posse redire ad honorem, propheta dicente: ?Numquid qui
cadit non adiciet ut resurgat?? Sunt praeterea innumerabilia quae passim in scripturis
invenies iuxta diversitates temporum diverse a patribus tradita; quorum habundamus
exemplis. Unde non debet absurdum videri, si quod ab aliis patribus est certa
de causa prohibitum a praedicto summae sedis pontifice fuerit necessario institutum.
Demum si in electione pontificis impedimentum affert regis assensus, quid in eleccione
Gregorii nocuit assensus Mauritii? Scriptum quippe de eo legitur, quod audita
eleccione cleri et populi, quam in Gregorium fecerant, plurimum exultaverit, maxime
quod filius eius de sacro fonte susceperit dataque praeceptione eum praecepit ordinari.
Utinam Heinrico rege praebente consensum fuisset Ildebrandus electus, ut non
tanta emersisset tempestas bellorum, et pace sua christiana religio potiretur!
P . Quia de uno satis dictum existimo, quod eius electionem improbare videatur,
alterum, sicut proposueras, explicato.
R . Diximus duo in eius eleccione concurrere et aliud certum, aliud incertum
esse. Testantur quidem qui fuere praesentes, quod Alexandro defuncto sequenti
nocte tesauros suos eduxerit, multumque peccuniae per Romanos effuderit, satellitium
fecerit, atque ita egerit, ut Alexandro nondum humato eligi quadam violentia omnium
debuisset. Quod et factum est. Nam mane facto, calente adhuc Alexandri corpore
nec sepulto, sicut nocte provisum fuerat et consultum, concursus factus est populi,
Ildebrandus capitur, Yldebrandus discerpitur, Ildebrandus distraitur, Ildebrandus eligitur.
Si eius studio, utique vitiosum; si eo nolente, reprehensioni nullus est locus.
Ego vero, quia rem incertam habeo, absolute de ea iudicare non possum.
P . Interim electione postposita, quia suffitienter de illa dictum est, scire velim,
utrum sese apostolatu privaverit, sicut plurimi putaverunt. Aiebant enim, quod
?vere iudex a nullo iudicari potuerit, nec ipse a quoquam fuerit iudicatus, sed si etiam
papa fuit, semet ipsum tamen ipse dampnaverit?.
R . Perfacilis patet ad ista responsio. Si enim fides est adhibenda scripturis,
sicut revera est, evidenti ratione probabitur, quod sese apostolica dignitate privaverit.
Faciamus illum fuisse papam, quamquam non fuerit: sed qui permissa sibi abutitur
Potestate , teste papa Simplicio, privilegium meretur amittere ; et ligandi solvendique
potestate se privat , ut sanctus Gregorius nunciat, qui non hanc pro subiectorum
meritis, sed pro sua voluntate illam exercet . At ille et permissa sibi abusus est potestate,
et non pro subiectorum meritis, sed pro sua voluntate illam exercuit.
P . Velim probari mihi quod proponis, quod permissa sibi abusus fuerit potestate.
Quia cum hoc constiterit, papam illum non fuisse vel esse desisse constabit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|