Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

308


mortuus esset, elegerunt omnes Christiani
Balduinum, fratrem eius, in regem. dictus igitur Balduinus et
exercitus Ianuensium et Gallicorum et ceterorum Christianorum,
qui in partibus illis erant, ad Cesaream, civitatem
Sarracenorum, audacter accesserunt, potenter ipsam obsederunt
et triumphaliter eam ceperunt. Ianuenses quidem ad
portum Iopem venientes et galeas ad terram trahentes, cum
ipso rege Balduino et cum Daberto, patriarcha Ierosolimitano,
et universo exercitu Christianorum Cesariam venerunt.
dictus autem patriarcha admonuit ut sequenti die omnes communicarent,
confessione premissa, et sic ad muros civitatis ascenderent
quod cum fuisset factum, consul Ianuensis, nomine
Guillielmus Malij, scalam galee sue muro adhibuit et
cum suis de galea sua ascendere cepit. sed subito scala fracta
fuit et dictus consul solus in muro remansit. Sarraceni autem
fere omnes iam primum murum reliquerant et ad secundum
confugerant. tunc ille consul quandam turrim, que erat in
muro, intravit et fortiter exclamavit: "Ascendite, ascendite, quia
nostra est civitas". quidam ascendentes ad secundum
murum cucurrerunt et Ianuenses per quandam palmam, que
in muro adherebat, murum ascenderunt et sic civitatem
ceperunt. Patriarcha autem et quidam alius Apostolice sedis
legatus, qui ibi erat, muscetam maiorem in honorem sancti
Petri apostoli, aliam vero in honorem sancti Laurencij

Torna all'inizio