Utrum demones possint penitere. Quid c.78r.b
semper volunt. Numquid fiant boni Angeli.
Nullus descendit a celis qui non revertatur
ad eos.
Rubrica XII
Cum Deus penitentibus promictat veniam, non inmerito
dubitatur utrum, si demones penitere velint, possint itaquod
eorum mala voluntas rectificetur. De quo sic scribit
Magister Sentenciarum in VII d. li. II: " Boni Angeli ita
a Deo per gratiam confirmati sunt, quod peccare nequeant;
mali vero ita facti sunt obstinati, quod bonam voluntatem
habere nequeant" . Racio nostri casus est: quia gravius homine
peccavit Angelus, ergo, secundum iusticiam, debet
puniri gravius. Sed peccatum hominis fuit punitum pena
mortis, que a nullo vitari potest. Erat ergo necesse quod
peccatum Angeli similiter puniretur pena mortis spiritus
angelici, sed, cum Angelus inmortalis sit, puniri non poterat
pena mortis. Igitur necesse fuit quod puniretur pena dampnationis
eterne et ideo sunt demones obstinati. //
Volunt tamen quandoque id fieri quod Deus vult. c.78v.a
|
1
5
10
15
20
|