confessione sua, quam mentiri nefarium
aestimant morientes, coram omnibus,
proh pudor!, sunt confessi. Barensis
etiam Archiepiscopus, cum post venalem consecrationem
suam, cornutus, a Curia
Romana rediret, priusquam a nostris fidelibus
in Thuscia caperetur, futurum infallibiliter
publice praedicavit, quod nos infra
breve tempus per familiares nostros atque domesticos
occidi morte turpissima deberemus.
Hoc nos, teste supremo judice, cum verecundia
loquimur, velut qui nunquam diebus nostris,
scelus hujusmodi videre credidimus,
nec audire, quod gens nostra et pontifices nostri
tam crudeli morti tradere nos nequiter voluissent.
Absit enim a nobis semper, hucusque
novit altissimus, abominatio talis, quod
etiam post voluntarium et iniquum Papae
processum, contra nos in Lugdunensi Concilio
celebratum, in necem suam, vel alicujus
ex fratribus consentire vellemus, quanquam
nos fuerimus per nonnullos nostrae fidei zelatores
multotiens requisiti, sed sola semper extitimus
injuriarum nostrarum propulsatione
contenti, nos juste defendere, non ulcisci,
sufficienter reputantes; pugnat enim pro
vobis evidentissime Dominus, qui nedum,
quod animam nostram de manibus inimicorum
nostrorum eripiat, quinimo nocentium
vires et corpora tradidit in nostras. Nuper
enim Cardinale Raynerio, nostri nominis
|
|