suum criminatur'; item, 'si benegesta auditoris
non assentater narrat'; item, 'si commendat negotium de
quo agitur'. Quibus rebus benivolum facientibus auditorem, 'recte
licebit uti vel non uti in negotiis honestis', sed in partim
honestis et partim turpibus uti oportebit secundum quod predicte res
vel 'earum alique ad ipsum negotium de quo agitur accomodabuntur'.
Item, 'si demonstrabit scriptor ea que dicturus
erit magna, nova aut ad rem publicam pertinentia', 'et si rogabit
vel si numero comprehendet'; quo attentum faciente auditorem,
in humili negotio est utendum. Item, 'si summa facti breviter
exponetur'; quo docilem faciente auditorem, in quolibet negotio
possumus uti. Occulte autem preparatur animus auditoris, 'si aut pro
homine, in quo offenditur, alium hominem, qui diligitur, interponas,
|
185
190
195
|