poterat et debucrat, non dubium est quin de eorum dissensione
plurimis oriatur et futura sit grauis pernicies. Vnde fraternitatem
tuam uigilare oportet et curare necesse est religiosos tibi uiros
adhibere et ita praefatos ex parte nostra super concordia conuenire.
Denique quicumque illorum iustitiae secundum consilia uestra
non adquieuerit, nulli sit ambiguum quod nos in eum grauiter,
omnis personae acceptione postposita, commouebimur.
Quia uero in partibus praeordinatis concilium celebrare non
potuistis utiliter, competens arbitramur ut aptum locum diligentia
uestra inueniat ubi synodo congregata Remensis archiepiscopi
causa diligenter examinetur. Et quidem si idonei accusatores et
testes inuenti fuerint quod obicitur ei canonice comprobantes,
quam iustitia dictauerit sententiam dare absque hesitatione uos
uolumus. Alioquin si tales personae fuerint quae recipi rationabiliter
nequeant, quoniam turpis de eo fama non solum Galliam
uerum etiam fere totam repleuit Italiam, sex episcopis quorum
uita non notetur infamia assumptis sibi, si potest excuset se, et
sic purgatus cum pace in aecclesia sua et propria dignitate remaneat.
Preterea eum quem per saecularem potestatem, id est regiam
inuestituram, Cabilonensem aecclesiam intrasse significastis, ab
omni regimine et spe ipsius aecclesiae alienum esse, apostolica
auctoritate decernimus. Quodsi post huius nostrae interdictionis
sententiam ad huius regiminis dignitatem aspirauerit, quid beati
Petri gladius ualeat sine dubio experietur et in perpetuum nulla
sibi aecclesiastici regiminis fiducia relinquetur. Ad comprimendum
etiam multorum conatus illicitos qui obstinatis animis non timent
Deum postponere et superbiam suam propalare, diabolum
imitantes qui, non contentus sibi concessis, dum illicite nititur
ad altiora et quod habebat iuste amisit, uolumus uos in omnibus
conciliis uestris uice nostra omnes illos excommunicare quicumque
apostolicae sedis decreto super hac re synodaliter constituto
obuiare praesumpserit et de manu alicuius layci inuestituram
aecclesiarum susceperit, ut his saltim terroribus a spe ambitionis
suae reducti non aliunde ut fures et latrones ad ouile dominicum
|
|