Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1062


Ad septimum dicendum, quod peccatum in Patrem non dicitur ex obiecto, sed
potius ex causa: et ideo quamvis potentiam appetierit, non sequitur quod in
Patrem peccaverit, quia non ex infirmitate peccavit. Unde et ratio illi similis, per
quam ostendebatur quod homo primus in filium peccaverit, non concludebat.
Ad octavum dicendum, quod malitia, ex qua peccatum in Spiritum Sanctum esse
dicitur, non oportet ut sit poena peccati, ut dictum est; et ideo ratio non procedit,
quamvis conclusio sit vera.
EXPOSITIO TEXTUS
«Neque hic neque in futuro». Hoc ideo dicitur, quia quaedam peccata in futuro
etiam dimittuntur, sicut venialia quaedam, ut Gregorius dicit, non
solum quantum ad poenam, sed etiam quantum ad culpam.
«Non pro eo dico ut quis oret». Si peccatum ad mortem intelligatur peccatum in
Spiritum Sanctum, prout peccatum in Spiritum Sanctum requirit finalem impoenitentiam,
secundum unam opinionem; sic intelligendum est, ut nullus pro talibus
oret: quia qui usque ad mortem in peccato mortali perdurat, postmodum
orationibus non iuvatur. Si autem sumatur pro peccato in Spiritum Sanctum,
secundum aliam opinionem, prout non requirit finalem impoenitentiam; sic
intelligendum est, ut non oret pro eo quis, idest quicumque: quia talium conversio
quasi miraculosa est. Unde sicut pro faciendis miraculis non quilibet orat,
sed magni et sancti viri; ita nec pro talium conversione. Tamen secundum formam
verborum non prohibetur oratio pro eo fieri; sed ostenditur quod praeceptum
de orando pro proximis fidelibus non se extendit ad tales peccatores: quia
propter sui peccati enormitatem hoc merentur ut a fidelibus relinquantur, sicut
ethnici et publicani.
«Qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque hic
neque in futuro». Glossa ibidem dicit, scilicet Matth. 12, quod blasphemia
remittitur, spiritus autem blasphemiae non remittitur. Blasphemia enim nominat
ipsum peccati genus absolute: quod contingit quandoque ex infirmitate, sicut
cum quis ex irae passione blasphemat; quandoque etiam ex ignorantia, sicut in
his qui errant, male de Deo sentientes. Sed spiritus blasphemiae est voluntas
blasphemandi, quando scilicet ex certa malitia blasphematur: et tunc est peccatum
in Spiritum Sanctum.
«Discuti oportet, an aliud obstinatio, aliud impoenitentia sit peccatum». Huius
quaestionis apparet solutio secundum distinctionem impoenitentiae prius positam.
Si enim impoenitentia sumatur pro actuali duratione in obstinatione usque
ad mortem, non est aliud peccatum ab obstinatione, sed circumstantia eius; si
autem impoenitentia sumatur prout dicit propositum non poenitendi, sic est
aliud peccatum.

Torna all'inizio