Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 408


Quibus rationibus probari potest, civitatem esse
quid naturale, et quod homo naturaliter
est animal civile et politicum.
Cap. IIII.

Removebantur in praecedenti capitulo obiectiones contrariae,
per quas probari videbatur, civitatem non
esse aliquid secundum naturam, et hominem non esse naturaliter
animal civile. Cum ergo non satis sit removere
omnes obiectiones contrarias veritatem aliquam impugnantes,
nisi adducantur rationes propriae per quas illa
veritas confirmetur: intendimus in hoc capitulo adducere
rationes ostendentes civitatem esse quid naturale, et
hominem esse naturaliter animal civile. Possumus autem
duplici via ostendere communitatem politicam sive civitatem
esse aliquid secundum naturam. Prima via sumitur
ex eo quod communitas complectitur domum et vicum.
Secunda ex eo quod est illarum finis et complementum.
Probabatur enim supra, quod vivere erat homini
secundum naturam; ut natura non deficiat in necessariis,
oportet quid naturale esse quicquid secundum se deseruit
ad sufficientiam vitae. communitas ergo domestica et
etiam vici naturalia sunt, quia deserviunt ad sufficientiam
vitae humanae. Quare cum communitas civilis has communitates
comprehendat, et perfectius deserviat ad sufficientiam
vitae, quam communitates illae, oportet eam
esse secundum naturam. Secunda via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex eo quod civitas est illarum communitatum
finis et complementum. Nam ut arguit
Philosophus primo Politicorum quod est finis generationis
naturalium, est quid naturale, et est natura ipsorum
generatorum: ut quod est finis generationis hominis
est quid naturale, et est natura eius. nam finis generationis
rerum est forma, quae per antonomasiam est quid naturale, et

Torna all'inizio