Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 654


AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod est duplex scientia. Una in universali: et
haec quidem facit ad virtutem vel parum, si sit de operibus virtutis; vel nihil, si
sit de aliis quae ad virtutem non pertinent. Alia scientia est directiva in particulari
operatione, quam corrumpit delectatio faciens ignorantiam electionis; et
haec scientia multum facit ad virtutem; immo sine hac non est virtus, nec haec
sine virtute; et haec pertinet ad prudentiam: quia, ut Philosophus dicit in
5 Ethic., existimationem prudentiae corrumpit delectatio.
Ad secundum dicendum, quod sanitas corporalis non indiget arte medicinae ad
perficiendum opera sani hominis; et ideo sic ad sanitatem habendam non indiget
homo ut ipse medicinam habeat. Sed actum virtuosi non potest homo facere
nisi per prudentiam: quia quanto virtus est intensior, tanto est magis nociva,
nisi adsit discretio prudentiae, ut dicit Philosophus, et patet ex
auctoritate Gregorii inducta.
Ad tertium dicendum, quod virtus est nomen generis; sed virtus humana vel virtus
moralis, est nomen speciei. Quamvis ergo illud quod est virtus, inquantum
est virtus, sit principalius in fortitudine propter difficultatem, tamen quod sit
virtus moralis vel humana, hoc habet a ratione, per quam homo est homo, et
electionem habens suorum operum, ut dicitur in 6 Ethic.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod dicit Tullius, intelligendum est de iustitia
legali, quae attendit bonum commune: de qua etiam dicit Philosophus, in
5 Ethic., quod est lucidior aliis virtutibus, sicut lucifer aliis stellis. Hoc autem
non dicitur per comparationem virtutis ad virtutem, sed per comparationem
privati boni, quod attendit virtus simpliciter, ad commune bonum.
Ad quintum dicendum, quod in contrariis non semper est consequentia in ipso,
sed quandoque consequentia e contrario: quod contingit praecipue in illis quae
sunt ordinata ad invicem secundum perfectum et magis perfectum; et ideo illud
quod de perfectione maioris boni diminuit, est minus malum quam hoc quod
etiam ipsum parvum bonum quod restat, tollit.
Ad sextum dicendum, quod sicut ratio speculativa procedit ad conclusionem ex
principiis per se notis, ita ratio prudentiae procedit ad electionem et consilium
de his quae sunt ad finem, ex fine; et ideo dicuntur fines aliarum virtutum esse
principia prudentiae. Hi tamen fines praeexistunt in ratione essentialiter: quia
ad hoc tendit virtus moralis ut appetitus rationi concordet; unde his finibus
maxime prudentia quae rationem perficit, est affinis.

Torna all'inizio