Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 162


penne iste divine bonitatis? Sive enim sint due penne divine bonitatis
actio et contemplatio, de quibus ait psalmista: «Quis dabit michi pennas
sicut columbe, et volabo et requiescam», nam possunt esse bonitatis
Dei penne simplicitas mali et sapientia boni, unde dicit Dominus:
«Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe», seu
penne bis sene cherubim divine bonitati contribuas, sive quattuor animalium
bine et bine consignes, recte theologatur. Cum enim cherubim
scientie plenitudo dicatur, nemoque scientie plenitudinem possit nisi
Deus solus habere, quis rite refragabitur pennas vel alas cherubim senas
divine bonitatis non esse, cum in scientie plenitudine senarii non solum
perfectio sed etiam hec repetita consistat? «Sex ale, inquit, uni et VI
ale alteri». Senarii enim ex alis repetita confessio perfectionem virtutum
consummatam, in uno vero et altero divine bonitatis consummate perfectionis
utramque significavit et <est complexus> naturam Animalium
quoque IIIIor, que vate quattuor Ezechiele feruntur, quis prudentum
divine bonitatis inficiabitur pennas, cum et earum coniunctio
et animalium corpus de Dei bonitatis vivifico fonte scaturiginem sortiantur?
«Due penne singulorum, ait Ezechiel, iungebantur et due tegebant
eorum corpora». Singulorum enim animalium, id est evangelistarum,
due penne iungebantur, quia ente «rota in medio rote»
vetus testamentum per novum interpretatur. Et iste due penne singulorum
esse feruntur, quia quicquid legis, quicquid et prophetarum
redolent sensa, singula hoc IIIIor animalium de Christo pene historialiter
prosecuntur. Due quoque penne eorum corpora regunt, quia quod
historia non reserat, hoc eadem testamenta per significationem occultiorem
operiunt. Corpora enim animalium subtiliora sunt sensa Scripturarum.
Ibi enim est substantia animalis, ubi subtilior est Scripture
sensus invisibilis. Dicit ergo quod laudant pennas.
Et brachia. Divine bonitatis brachium Filius est. Hunc theosophi
in sue revelationis spiritu et oraculorum intimatorum Scripturis sanctis
conlaudant, quia ipsum esse Dei fortitudinem et Dei virtutem favorabiliter
predicant, unde Ysaias: «Et brachium Domini cui revelatum
est?» Nam absconditum erat a sapientibus et prudentibus, id
est qui sibi sapientes prudentesque fore videbantur, et malitia eorum
oculos excecante brachium Domini in effigie humana divinitus obditum

Torna all'inizio