: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 471


Mollificat pectus, renum flegmaque repellit,
Clarificat visum zinziber saepe comaestum,
Humores siccat cruorem de corde repellit,
Auget calorem stomacho sic digerit escam.
Zingiber expurgat stomachum, cerebrumque refortat;
Atque sitim pellit, iuvenes quoque cogit amare.
§ 91. Epilogus. - Herbae dum florent sumant quod sumere debent;
Si desunt flores radices sumere debes;
Semen, fructus, olus, pecodes, lac, ales et orum
Deficient, autumni fructus funera praestant.
CAP. II. Pharmaceutices. - Art. 1. Nomina medicamentorum. - Dicitur emplastrum quaevis confectio dura;
Tunc embrocamus cum membra liquore roramus;
De pannis madidis fit fomentatio sola;
Estque synapisma superunctio pulvere solo;
Quaevis aposema decoctio fertur acerba,
Ex cataspasma cum sessio fit super herbas;
Si fumum recipis sit fumigatio dicta;
Sacellatio fit cum sacco iure repleto;
Fertur epithema de succis unctio sola;
Sed cataplasma facis cum succum ponis et herbam;
Potio syrupus, ut dicit arabs, vocitatur;
Nomen ex electis capit electuarium speciebus;
Conficitus pulvis ex siccis fit speciebus;
Antidotum plures species sed dicere debes;
Ex opio vel ope dici deben opiatae;
Oximel est trinum: simplex, squillae, diureticum;
Oximel in morbis confert ex frigore natis;
Mel melius quod vernale fit, dulceque, spissum,
Quod rubet ut aurum, melius resudens prope fundum.
Art. 2. Compositio medicinae. - Est simplis duplas vires tollunt medicinis
Has componendo cur additur aut minus aut plus,
Et quod sit in ea basis, vel quid reponendum,
Et quod in basi sit basis, quid quaerit habere,
Si contentus ea, si non ponas nocitiva;
Ipsam conforta tollens, reprimens nocitura.



775




780




785




790




795




800




805

Torna all'inizio