quemdam indivinum qui predicebat futura et ea que homini isti
vel illi evenire debebant narrabat, quod diceret sibi de patre suo
quales eventus habere deberet. Et ostendit sibi in quodam libro
sic de eo scriptum: «In manus iudicis cadet». Revera ita fuit, sicut
in superioribus iam descripsimus: require carta CCCCaLXVIIa.
Per quod patet quod non solum per prophetas predicuntur
futura, verum etiam et quandoque per demones et per homines
peccatores, sed et melius per iustos, sicut in sequenti millesimo
poterimus demonstrare, si fuerit vita comes.
De interfectione Pinotti de Gente et de tribus iuditiis ex morte eius ostensis.
Item, millesimo supraposito, XV° die exeunte Maio, id est XVI°
Kal. Iunii, die Sabbati, in prandio interfectus fuit Pinottus filius
domini Ghiberti de Gente in villa Campiginis a nepotibus suis,
erant filii domini Lombardini de Gente, quorum unus dicebatur
Ghibertinus, alter vero Guilielminus. Fuit autem interfectus ab
eis, occasione cuiusdam molendini pro quo mutuo contendebant,
immo, quod peius est, pro pinça, id est lingula, modice terre que
erat post molendinum. Sed et prius multis diebus et annis multa
verba discordie et litigii habuerant adinvicem, et cum domino
Lombardino, patre istorum. Quapropter venerunt cum quibusdam
malefactoribus et assasinis et irruerunt super eum cum
armis et fustibus et interfecerunt eum, sicut Scriptura dicit,
Ys. XXX: Subito, dum non speratur, veniet contritio eius. Et
nota hic tria Dei iuditia. Primum, quia omnes qui fuerunt consentientes
et conscii mortis uxoris Pinotti, scilicet domine Beatricis
de Apulia, infra breve tempus interfecti fuerunt et ipsi; quorum
primus fuit Pinottus, secundus dominus Guido de Bibianello, qui
dedit occasionem Pinotto ut eam interfici faceret, quia voluit
cum ea dormire, sed illa penitus adulterium recusavit, non solum
propter facinus evitandum, verum etiam quia Pinottus et Guido
germani consanguinei erant; tertius fuit quidam Martinellus, qui
eam in villa Corigie quadam notte cum plumatio suffocavit.
Secundum iuditium est quia idem Martinellus fuit ad interficiendum
|
|