Guido Faba: Ars dictaminis

336


multa prepollet et coruscat cingulo glorie militaris».
Iudicetur hec locutio vitiosa, et talis locutio debita verba querat
hoc modo. «Ad vestram prudentiam, quam diligo puro
corde, recurro necessitatis tempore confidenter, velut ad portum
ad quem venientes sperata gratitudine non privantur».
LXXX.
Quid sit distinctio, et unde dicatur, et qualiter distinguere debeamus.
Distinctio est quedam cuiuslibet clausule particula, que quandoque
puncto piano, quandoque suspensivo terminatur, vel debet
rationabiliter distingui et terminari. Et dicitur distinctio
a distinguo, distinguis , quia distinctiones ita debet in sua
epistola distinguere dictator, quod nulla ex earum conculcatione
generetur ambiguitas in animo auditorum.
LXXXI.
De punctis et virgulis et regulis eorum.
Punctum est signum distinctionum locutionis et recreatio
spiritus fatigati: etiam est punctum aliud suspensivum , videlicet
quod cum virgula scribitur infra ducta; aliud medium
ut in colo; aliud comprehensivum litterarum, quando circumscribitur
littere que (pro) proprio nomine ponitur; et non refert;
utrum unum coma vel colum aut plura periodum antecedent;
de quibus adhuc dicam apertius per exempla.
LXXXII.
Quid sit clausula, et quot distinctiones continere debeat.
Clausula est quedam cuiuslibet tractatus particula que ad
minus duas et ad plus septem distinctiones continet, ne obscuritas

Torna all'inizio