Salimbene de Adam: Cronica

Pag 776


traulus. Verumtamen plus deridendi essent qui tales homines ad
dominium eligunt, qui sunt valoris nullius. Quod est signum quia
similia similibus gaudent et quod reguntur amore privato et
parum curant de utilitate communi. Ideo de talibus dicit Sapiens
in Prover. XXIX: Homines pestilentes dissipant civitatem,
sapientes vero avertunt furorem. Item de malis rectoribus dicit
ibidem: Cum impii sumpserint principatum, gemet populus. Item
Ecclesiastes X: Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem
egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi
et divites sedere deorsum. Tertia causa fuit quia totis viribus
conabatur divisionem in Regio ponere, ut traheret Reginos ad
partem suam interiorem, que erat in Mutina. Quod Regini perpendentes
deposuerunt eum de dominio et emiserunt eum, ut
rediret ad suos. Et impleta est Scriptura que dicit, Isaie XXXII:
Non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps, neque fraudulentus
appellabitur maior. Stultus enim fatua loquetur, et cor eius
faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem. Tunc elegerunt Regini
capitaneum suum, ut esset eorum potestas, amplificato sibi
salario, eó quod esset homo sapiens et industrius, cuius beneficio
et bona fide civitas Regina creditur conservata. Cui etiam congruere
potest quod Ys. dicit, XXXII: Princeps vero ea que digna
sunt principe cogitabit et ipse super duces stabit. Hic fuit oriundus
de Civitate que dicitur de Castello.
De propheta Parmensium qui appellatur Asdenti, quem episcopus Parmensis
consuluit et ad quem consulendum de futuris veniunt multi alii.
His diebus dominus Opiço Parmensis episcopus prophetam
Parmensium qui dicitur Asdenti invitavit ad prandium et de
futuris diligenter quesivit ab eo. Qui dixit, audientibus multis,
quod usque ad breve tempus Regini et Parmenses tribulationes
multas erant passuri; et de morte summi pontificis pape Martini
quarti predixit similiter, omnium istorum tempora determinando
et specificando, que ponere nolo; et quod succedere debebant tres
summi pontifices et ab invicem discedere, quorum unus esset

Torna all'inizio