Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 58


Ad quintum dicendum, quod cognitio et affectio finis non sufficiunt ad hoc quod
homo incipiat operari propter finem, nisi habeat fiduciam de consecutione
finis: quia alias nunquam inciperet operari; et praecipue quando finis est elevatus
supra naturam operantis.
Ad sextum dicendum, quod caritas coniungit quodammodo realiter Deo, et sic
attingit ipsum realiter; quod non facit fides et spes. Nec hoc requiritur ad operationem
quae est circa Deum, sed quod operans uniatur ei quasi obiecto operationis,
sicut visus visibili etiam distanti.
p. 60
QUAESTIO 2
Deinde quaeritur specialiter de fide; et circa hoc quaeruntur quinque: 1. Quid
sit fides; 2. De eius actu; 3. De subiecto; 4. Utrum sit virtus; 5. De ordine eius
ad alias virtutes.
ARTICULUS 1
Utrum definitio Apostoli quam ponit de fide,
sit conveniens secundum omnem partem
Ad primum sic proceditur.
1. Apostolus Hebr. 11, 1, dicit, quod «fides est substantia sperandarum rerum,
argumentum non apparentium»; et videtur quod inconvenienter definiat fidem.
Nullus enim habitus est substantia. Fides est habitus. Ergo non est substantia.
2. Praeterea, definitio debet dari ex prioribus, et ex his quae per se sunt. Sed
obiectum per se fidei non est res speranda, sed res credenda, et spes est posterior
fide. Ergo debuit dicere, rerum credendarum, non, sperandarum.
3. Praeterea, sicut ad fidem sequitur spes, ita et caritas: quia caritas est magis
propinqua fini quam spes. Ergo debuit dicere, quod est substantia diligendarum
rerum magis quam sperandarum.
4. Praeterea, fides est de his quae sunt supra rationem. Sed argumentum est
actus rationis. Ergo fides non est argumentum.
5. Praeterea, idem non debet poni in diversis generibus. Sed argumentum est
aliud genus quam substantia. Ergo male definit per utrumque.
6. Praeterea, ea quae sunt vera et non apparentia, sunt dubia. Sed non apparentia
possunt esse vera ignota. Ergo cum fides sit cognitio quaedam, videtur
quod magis debuit dicere, dubiorum, quam, non apparentium.
7. Praeterea, cognitio praecedit affectionem. Sed hoc quod dicit, argumentum
non apparentium, pertinet ad cognitionem; quod autem dicit, substantia rerum
sperandarum, pertinet ad affectionem. Ergo male ordinavit partes definitionis.
8. Praeterea, unius rei est una definitio sicut unum esse. Sed de fide dantur
multae aliae definitiones. Ergo haec non videtur esse sufficiens.

Torna all'inizio