Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 175


debito, et ut decet, quando ira est organum virtutis, et
rationis. Patet ergo quomodo nos habere debemus circa
iram, et mansuetudinem: quia per mansuetudinem reprimenda
est ira, ne praecedat iudicium rationis et per iram reprimenda
est mansuetudo, ne impediat virtutem opera,
et rationis actum. ante ergo quam per rationem iudicemus
plene quid agendum, debemus esse mansueti. Sed postquam
plene visum est, quid facturi sumus, possumus assumere
iram tanquam servam, et ancillam rationis, ut
per eam exequamur virilius, quae ratio iudicabit. Sic ergo
se habere circa iram et mansuetudinem, tanto magis decet
reges et principes quanto magis decet eos non impediri
in usu rationis, et viriliter exequi, quae ratio iudicabit.
Quomodo reges, et principes se habere debeant
circa delectationes, et tristitias.
Cap. VIII.

Dicebatur enim supra, delectationes, et tristias tenere
ultimum gradum in ordine passionum: quia ad
eas, tanquam ad passiones ultimas, omnes aliae terminantur:
nulla enim passio est, quae non terminetur, vel ad tristitiam,
vel ad delectationem. Dicto ergo de omnibus aliis passionibus
restat dicere quomodo reges, et principes se habere
debeant circa delectationes, et tristitias. De delectationibus
autem fuit duplex opinio antiquorum, ut patet per
Philos. 10. Ethicor. Eudoxus autem posuit omnnem delectationem
esse bonam: quia quod ab omnibus appetitur maxime
videtur esse bonum et eligibile: omnia autem appetunt
delectari: quod non esset, nisi delectatio simpliciter
esset de genere bonorum. Adducebat autem Eudoxus ad
hoc rationem aliam ex ipsa tristitia, quae est delectationi
contraria. Nam si tristitia quaelibet est fugienda, et habet

Torna all'inizio