Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 361


sunt hominibus meliores. Naturale est homini ergo,
ut homo est, ut vult Philosophus primo Polit., habere possessionem,
et dominium aliquarum rerum exteriorum
proter sufficientiam vitae. Natura ergo sicut dedit homini
vivere, sic fecit animalia, plantas, et herbas: ut homo eis
dominaretur, et ut possideret ea, et ut susciperet inde debitum
nutrimentum, sine quo vita nostra durare non
potest.
Quod utile est in vita politica quemlibet propriis
gaudere possessionibus.
Cap. VI.

Fuit opinio Socratis et Platonis, ut recitat Philosophus
2. Polit. quod esset utile et expediens civitati quod cives
propriis possessionibus non gauderent, sed omnia eis
essent communia. immo (quod peius est) ipsas foeminas,
et filios voluit esse communes. Dicebat enim Socrates (et
Plato eius discipulus fuit secutus ipsum) quod si nullus haberet
uxorem propriam, sed quilibet ad quamlibet pro
sua voluptate accederet, esset suprema unitas, et suprema
dilectio incivitate. tunc enim omnes viri diligerent omnes
foeminas tanquam proprias, sic etiam omnes homines diligerent
omnes pueros tanquam filios proprios, eo quod nesciret
pater quis puer filius suus esset, sed reputaret quemlibet
proprium filium, et diligeret omnes pueros tanquam natos proprios.
sic ergo Socrates et Plato senserunt. Sed in 3. libro,
ubi agetur de regimine civitatis, haec opinio diffusius tractabitur.
Sufficiat autem ad praesens scire, quid sentiendum sit de
possessione rerum exteriorum, prout facit ad regimen et gubernationem
domus. Si enim homines ut plurimum non haberent
appetitum corruptum, et ut in pluribus non essent: proni
ad malum, expediret civitati possessiones communes esse, eo
quod bonum quanto communius, tanto divinius: omne enim

Torna all'inizio