quibus dum convenienter compositionis ordo distinguitur lectionis sensus aptius aperitur.
(3) Distinctio igitur est unius clausule integrum membrum, orationis textum digna varietate contexens et sententias a nexu dubitationis expediens. (4) Coma est distinctio que suppositum et appositum in se habet, in qua tamen nec sententia nec constructio est perfecta. (5) Colum est distinctio que tam constructione quam sententia est perfecta, sed in eadem clausula plus adhuc intendit animus dictatoris. (6) Periodus est distinctio totalis clausule terminalis. (7) Exemplum trium distinctionum poterit esse tale: 'Timere debet quicumque vult aliis predicare (ecce coma), ne proprio iaculo se ipsum percutiat (ecce colum), cum predicatio sine opere contemnatur' (ecce periodus).
(8) Et potest clausula ex comatibus solis vel ex colis tantummodo vel ex eis invicem mixtis recte componi. (9) Si autem sit una tantum distinctio, monocolon vocatur sed ad modum periodi est puntanda, ut si dicas: 'Paupertas bene composita pro divitiis reputatur'.
8. (1) REGULE GENERALES DE PENULTIMIS SILLABIS DISTINCTIONUM.
(2) In his distinctionibus est servandum ut polisillabis dictionibus terminentur, dum modo non excedant numerum quattuor
|
|