fecit statuendo impossibilia. nam statutum de distinctione
civium stare non poterat cum statuto de electione
principis. Si enim civitas secundum ipsum distingui debeat
in tres partes, videlicet in bellatores, artifices, et agricolas;
et soli bellatores habeant arma, ut possent seditiones
et iurgia facta in civitate removere, et patriam ab hostibus
defendere: oportebat bellatores habere maiorem
potentiam, quam agricolae, et artifices simul sumpti: et
quia semper potentiores dominantur, et homines libenter
iniustificant cum possunt; hoc posito artifices, et agricolae
non haberent partem in politia; et bellatores non permitterent
eos participare in electione principis. statuere
ergo quod totus populus eligat principem, stare non potest
cum statuto de bellatoribus, ut quod ipsi sint potentiores
aliis, et sint soli habentes arma. Secundo deficiebat
Hippodamus quantum ad modum quem statuit in iudicando;
volebat enim iudices non debere conferre in praetorio
de sententia ferenda: tamen (ut ait Philosophus) non
negabat quin domi privatim conferre possint. hoc autem
duplici via improbari potest. Primo, quia ex isto modo iudicandi
sequitur maior perversio et maior degeneratio iudicum.
nam citius perventuntur iudices, si possunt sibi loqui
in privato, quam si loquantur publice in praetorio: et si
iuraverunt dicere quod sentiunt, citius degenerabunt hoc
modo quam aliter. Unde et Philosophus innuit, quod
in quibusdam bonis politiis econtrario statuitur quam
ordinaverit Hippodamus: ubi ordinantur iudices posse
loqui sibi invicem publice, non tamen posse ad invicem
habere consilium in privato Rursus deficit dictus modus,
quia in aliquibus iudiciis oportet collationem habere ad
invicem; ut si iudices discordarent, oporteret collationem
habere ad invicem, quorum sententia tenenda esset.
Tertio deficiebat dictus Philosophus quantum ad leges
quas statuit, tangentes diversa personarum genera, et specialiter
quantum ad legem quam statuit erga sapientes.
|
|