Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod nullo modo congruebat
quod per commixtionem sexuum carnem assumeret. Primo propter dignitatem
matris, ut purissima esset, et ita Virgo. Secundo propter dignitatem Patris, ut
non esset alius pater sui Filii. Tertio propter dignitatem concepti: quia non
decuit ut illa caro formaretur nisi a Spiritu Sancto. Quarto propter unitatem
personae, ad quam caro illa assumpta est. Unde decuit ut sicut per virtutem
infinitam assumpta est; ita per virtutem infinitam formaretur. Hoc autem esse
non potuisset, si per commixtionem sexus concepta fuisset: quia vel semen viri
fuisset ibi pro nihilo, vel fuisset agens in conceptione.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod debuit fratribus assimilari in his quae non
derogant dignitati eius vel perfectioni naturae assumptae, vel quae faciunt ad
opus redemptionis. Sed hoc non est huiusmodi.
Ad secundum dicendum, quod commixtio sexuum, quamvis possit fieri sine peccato,
tamen non potest esse in statu naturae corruptae sine vitiosa libidine,
quae est principium peccati. Christus autem non venerat reparare naturam tunc
quantum ad actum naturae, quia hoc erit in resurrectione gloriosa, sed quantum
ad actum personae.
Ad tertium dicendum, quod sicut Christus per suam innocentiam culpam
nostram abstulit; ita purissimum oportuit esse eius conceptum qui conceptionis
vitium tollere venerat.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod decuit ut de muliere carnem assumeret.
Primo ut uterque sexus glorificaretur Christi Incarnatione, ut in obiectione
tactum est. Secundo ad completionem universi: quia generatio viri de
muliere tantum nusquam fuerat; sed mulieris de viro fuerat, scilicet in Eva, et
viri de utroque, sicut in Abel, et aliis; et viri de neutro, sicut in Adam. Tertio, ut
naturalem habitudinem haberet ad genus humanum: si enim ex viro fuisset non
per actionem viri, non esset filius eius, nec naturalis nepos Abrahae; sicut est
naturalis filius Virginis ex hoc solo quod carnem ab ea sumpsit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod per omnia reparatio similis
sit conditioni, sed quantum attinet ad finem reparationis.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod in sexu generans assimiletur
genito, sed in natura speciei.
|
|