alia: unde cum poneret hominem assumptum unum Verbo, non dabat ei rationem
personae; dabat ei tamen rationem hypostasis, inquantum erat subsistens:
nec tamen ponebat quod homo ille uniretur divinae personae in accidente: quia
sic non diceret quod praedicaret quid, sed quod esset accidentaliter unitum,
sicut dicit tertia opinio; sed ponebat quod persona Verbi erat illa hypostasis;
quod tamen non est intelligibile, ut duorum distinctorum unum de altero praedicetur,
ut prius dictum est.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in Christo tantum unum est suppositum
ratione iam dicta; nisi dicatur suppositum locutionis: quia sic de quocumque
potest fieri sermo est suppositum.
AD OBIECTA
Ad primum autem contra hoc obiectum dicendum, quod quamvis sint ibi duae
naturae, tamen est unum habens respectum ad duas naturas: et ideo est ibi suppositum
unum.
Ad secundum dicendum, quod suppositum non importat suppositionem indignitatis
vel potentialitatis (alias personae non dicerentur supposita divinae naturae),
sed solum suppositionem quantum ad communitatem, inquantum natura
communis excedit praedicatione suppositum vel actu vel potentia.
Ad tertium dicendum, quod pars, proprie, non habet genus neque speciem:
unde non convenit sibi proprie suppositum esse, loquendo simpliciter; nisi forte
cum additione, ut dicatur haec manus, suppositum manus: quamvis manus, proprie
loquendo, non sit genus neque species.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in Christo sunt duo individua, non
tamen per se subsistentia; et ipse Christus est unum individuum subsistens, ut
dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus intendit dicere, quod assumpsit
humanam naturam particularem, non autem subsistentem, sed quod in ea divina
persona subsistit.
Ad secundum dicendum, quod humana natura est particulare et individuum;
non tamen subsistens.
Ad tertium dicendum, quod quamvis divina natura sit quoddam individuum in
Christo, tamen etiam Christus est individuum humanae naturae. Nec tamen oportet
quod accidentia humanae naturae insint divinae personae, nisi natura mediante.
Ad id quod in contrarium obiicitur dicendum, quod in Christo est aliquod individuum,
quod non est rationalis naturae individuum, sed ipsa rationalis natura
individua, vel pars eius; sicut manus Christi.
|
|