Petri Cantinelli: Chronicon

96


cum eis, iuxta Sanctum Bartolum; illi vero, se viriliter defendentes, irruerunt super eos
percucientes omnes viriliter et potenter, retrocedendo eos, et vulnerando et occidendo, ita
quod, in ipso conflictu, vulneratus fuit dominus Guido Raulis, in vultu et in pluribus aliis partibus
persone; occisus fuit Anastaxinus de Guiglarinis, occisus fuit Lapus Borena de Florentia
occisus fuit Paganellus de Casaliclo, qui erat familiaris dicti domini Guidonis, et multi alii vulnerati
fuerunt ex utraque parte; quibus omnibus sic peractis, supervenerunt milites de Forlivio
et de Forlinpopulo, et alie gentes multe, ita quod, die mercurii V ianuarii predicti, Acharixii,
scilicet dominus Federicus et Dadeus et Çesius filii dicti domini Federici, redierunt in civitatem
Faventie; et, eo die, comes Tancredus, cum tota familia sua et stipendiariis, revertit de
civitate Faventie. Die vero VI ianuarii, dominus Guido Raulis de Çanbraxiis fecit se portari
in una lecteria ad civitatem Forlivii, ubi statutus fuit sibi terminus, per dictum potestatem et
comune Faventie, XL dierum ad demorandum ibi; postea ivit Mutillianam, et, infra paucos
dies, oportuit ipsum dominum Guidonem transire alpes usque ad Sanctum Gaudentium, ad
domum comitis Tancredi, que vocatur Specialis.
Eo die comes Bandinus de Mutilliana electus fuit potestas populi Faventie a kalendis
ianuarii tunc instantis usque ad duos annos. Et, die VIII ianuarii, fuit electus capitaneus
populi Faventie similiter pro duobus annis.
Eodem anno, millesimo CCC.VI, indictione IV, die XXVI ianuarii, rumor magnus insonuit
in civitate Mutine: "Moriatur Marchio! Moriatur!"; quare omnes fuerunt ad arma, et expulsi
fuerunt omnes stipendiarii marchionis, equites et pedites, de ipsa civitate Mutine, et
multi ex eis fuerunt capti et derobati.
Et simili modo actum fuit in civitate Regii, die sequenti, ita quod omnes sui stipendiarii
et familie tote fuerunt expulse de ipsis duabus civitatibus, et etiam de castro Finalis et de
pluribus aliis locis.
Item, eo anno, comune Florencie et comune civitatis Luche, cum eorum sequacibus et
cum domino Karulo sine terra, fecerunt exercitum super civitatem Pistorii, que tenebatur
tunc per partem Ghibellinorum, et per Blancos de Florencia et eorum sequaces, et, in ipso
exercitu, steterunt fere per XI menses. Finaliter non potuerunt plus substinere propter defectum
victualium, ita quod, facta concordia, et salvis personis et rebus, reddita fuit civitas
Pistorii civitati Florencie. Postea dictum comune Florencie concordavit cum comuni Luche
hoc modo, quod medietas ipsius civitatis Pistorii esset supposita iurisdictioni comunis Florentie,
et alia medietas iurisdictioni comunis Luche. Et devastaverunt muros et fortilitias
ipsas, et ordinaverunt quod fierent duo burgi de ipsa civitate Pistorii, quorum unus esset
de iurisdictione comunis Florencie, et alius de iurisdictione comunis Luche; et quelibet ipsarum
civitatum dedit suum potestatem ibidem.
In diebus illis fuerunt magni rumores in civitate Bononie, inter illos de parte Geremiorum.
Nam multi ex eis apellabantur de parte Marchisii, et alii e contrario, qui tunc
tenporis dominabantur in ipsa civitate; et, dicta de causa, plures de ipsis Marchianis missi

Torna all'inizio