et qui omnes fere manganos pretheriasque et scrimalias seu 
machinas ceteraque defensionis Creme instrumenta suo mirabili 
ingenio composuerat, imperatorem eiusque partem magis quam 
Mediolanenses diligens et a parte imperatoris potius esse et 
manere quam ipsis, quibus serviebat, servire cupiens, tum 
imperatoris et Cremonensium amore, tum Mediolanensium et 
Cremensium, qui ipsum invitum retinebant, odio, partim etiam 
pro pecunia sibi promissa cum imperatore et Cremonensibus 
pepigit; forisque ex castro Creme quadam nocte desuper 
murum ipsius castri exiens per mediamque aquam, que in 
fossato ipsius castri magna fuerat, transiens ad imperatorem 
confugit. Imperator vero magno gaudio eum suscipiens, 
statim optime eum induit bonumque destrerium duodecim 
libris denariorum veterum comparatum ipsi donavit. 
Ipse vero Marchexius cum de Crema exivit, statim quandam 
suam mirabilem machinam ex lignis fabricavit supraque 
eam quendam pontem plus de quadraginta brachiis lungum 
et plus de sex latum constituit, quem foris de ipsa machina 
plus de viginti brachiis, nullo homine sibi contradicere valente, 
eicere poterat. Cum autem ipse Marchesius suam machinam 
suumque pontem optime cratibus cooperuit, tunc fecit ea in 
antea produci, usque dum fere fuit iuxta castellum imperatoris. 
Gattus etenim iam prope murum ipsius castri precesserat
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |