ARTICULUS 2
Utrum assumere conveniat naturae
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod naturae non conveniat assumere. Quod enim convenit naturae
divinae, commune est tribus personis. Sed assumere non convenit Patri et
Spiritui Sancto. Ergo nec divinae naturae.
2. Praeterea, actus personales non dicuntur de natura, sicut generare, ut dictum
est, 5 dist. 1 libri. Sed assumere proprie convenit personae. Ergo natura
non assumit.
3. Praeterea, Verbum, secundum hoc quod carnem assumpsit, dicitur caro factum.
Sed natura divina non dicitur caro facta. Ergo natura divina non assumpsit.
4. Praeterea, ratione assumptionis fit communicatio idiomatum, ut dicit
Damascenus. Sed ea quae sunt naturae humanae, non dicuntur de divina: non
enim dicitur passa vel mortua. Ergo eius non est assumere.
5. Praeterea, assumere est ad se sumere. Sed divina natura non traxit naturam
humanam ad se, quia non est unio facta in natura divina. Ergo divina natura
non potest dici assumere.
SED CONTRA sunt auctoritates quae iacent in littera.
Praeterea, in Christo quidquid est unitum, potest dici assumens vel assumptum.
Sed divina natura est unita humanae. Ergo, cum non sit assumpta, debet dici
assumens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod «assumere» dicitur tripliciter. Uno modo communiter
pro sumere, et sic tota Trinitas assumpsit humanam naturam Filio. Secundo
dicitur proprie quasi ad se: sumere ut sibi quocumque modo uniatur; et hoc
modo natura divina in persona Filii assumpsit humanam naturam. Tertio dicitur
propriissime, quasi ad se, et in se sumere; et sic convenit tantum personae,
in qua facta est unio.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc verum est de his quae conveniunt naturae
secundum se, et non ratione personae huius vel illius, sicut assumere.
Ad secundum dicendum, quod assumere tertio modo dictum, est proprium personae,
et sic non convenit naturae.
|
|