Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 173


iratus inferre dolorem, et tristitiam: sed odiens vult inferre
damnum, et nocumentum. Quinta differentia est, quia
sentiri quidem vult iratus, odienti autem nihil differt. Non
enim sufficit irato, quod alter patiatur, nisi sentiatur, et ut
manifeste appareat quod ipse ei inferat illud malum:
quia aliter, non esset vindicta. Sed odienti quidem nihil
differt: nam cum odium sit mali secundum se et absolute,
sufficit odienti, quod alter patiatur malum, qualitercunque
ei accidat malum illud. Sexta differentia est, quia ira semper
est cum tristitia: tanta enim est anxietas irati ut vindictae
fiat, quod donec sit facta ultio, quasi continue est in
tristia. Sed odium sine tristitia esse potest. nam odium esse
valet ad aliquid in communi. odire enim possumus universaliter
omnes fures: non tamen oportet, quod tristitia
committentur huiusmodi odium. Septima differentia est: quia
irae videtur esse annexa misericordia, non autem odio.
Nam cum ira satietur, si multa mala inferantur alteri, iratus
miseretur ei. sed odium pro nullo miserabitur, cum sit
quid insatiabile. Octava differentia est: quia ira vult contra
pati: sufficit enim irato, quod alter contra patiatur,
donec fiat condigna ultio. sed odium exterminat, et vult
non esse: non enim sufficit odienti, quod alter contra patiatur,
sed vult eum interimi et non esse. Cum ergo conditiones
odii sint multo peiores, quam conditiones irae,
magis cavendum est odium quam ira. immo iram transire
in odium secundum Augustinum, hoc est, trabem facere
de festuca. Est ergo huiusmodi odium cavendum a
quolibet. Magis tamen cavendum est regibus, et Pricipibus:
quia inferre possunt pluribus nocumentum. Sic
igitur sentiendum est de odio et ira: quia odium detestabilius
est, quam ira. nihilominus tamen ira si inordinata
sit, detestabilis est. Ut ergo appareat, quomodo reges,
et principes se habere debeant circa iram, et
mansuetudinem: sciendum quod ira aliquando rationem
praecedit, et tunc est inordinata et cavenda. aliquando

Torna all'inizio