Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 65


Verum est ergo quod legitur: «Homo cum in honore
esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus,
et similis factus est illis».
(3) Superbia turrem evertit et linguam confudit, prostravit
Goliam et suspendit Aman, interfecit Nicanorem et peremit
Antiochum, Pharaonem submersit et Sennacherib interemit.
Sedes ducum superborum Deus destruit et radices gentium
superbarum arefacit.
XXXIII
De abhominatione superbie.
(1) Quam detestabilis sit superbia, Dominus ipse per prophetam
testatur: «Iuravit Dominus Deus in anima sua,
dicit Dominus Deus exercituum. Detestor ego superbiam Iacob».
Et «iuravit Dominus in superbiam Iacob: si oblitus fuero
usque ad finem omnia opera eorum». Unde inter illa sex,
que Dominus odit, et septimum detestatur anima eius,
Salomon primum ponit oculos sublimes, id est superbiam.
(2) Et Isaias: «Dies Domini exercituum super omnem superbum
et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et
super omnes quercus Basan et super omnes montes excelsos
et super omnes colles elevatos et super omnem turrem
excelsam et super omnem murum munitum, et incurvabitur
sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum».

Torna all'inizio