Quare boni subtrahuntur de hac vita, beatus Gregorius rationem assignat.
Hinc Petrus diaconus in tertio Dialogorum libro, occasione
Sanctuli, a Gregorio querit dicens: «'Quidnam, queso te, esse
existimas, quod boni quique subtrahuntur, et qui vivere ad edificationem
multorum poterant, aut penitus inveniri nequeunt,
aut certe omnimodo rarescunt?'. Gregorius: 'Malitia remanentium
meretur ut hi qui prodesse poterant festine subtrahantur,
et cum mundi finis apropinquat, electi tolluntur, ne deteriora
videant. Hinc enim propheta ait:'» (Ys. LVII) «'Iustus perit, et
nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordie colliguntur,
quia non est qui intelligat'».
Quod autem sequitur in versibus illis:
Angelice vite, vobis pavor, o Giezite!
iam dictum est, quia multum persecutus est Symoniacos.
Quod contra voluntatem divinam sit quod sepulchrum Domini recuperetur
modo.
Qualiter abbas Ioachym exposuit XLII generationes quas ponit Matheus.
Quod autem sequitur:
Christe, tuum pulcrum tunc nobis, sancte, sepulcrum
reddes subiectis, Agarenis inde reiectis,
hoc potest intelligi sic impletum, quia iste papa Terram Sanctam
semel personaliter visitavit et iterum visitare personaliter intendebat,
ut recuperaret sepulcrum; sed contra voluntatem divinam
facere nullus potest, sicut Ys. dicit, XLVI: Consilium meum stabit,
et omnis voluntas mea fiet. Hinc ait Ys. XIIII: Hoc consilium,
quod cogitavi super omnem terram, et hec est manus extenta
super universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit, et quis
poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam?
Hinc Dominus dixit, Luc. XXI: Et Ierusalem calcabitur a gentibus,
donec impleantur tempora nationum. Hinc dicitur, Apoc. XI:
Atrium autem, quod est foris templum, eice foras, et ne metiaris
|
|