Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 830


Ezech.: «Contemplativae vitae est caritatem Dei et proximi tota
mente retinere, ab exteriori actione quiescere; ita ut nil iam agere libeat, sed
calcatis curis omnibus, ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat».
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod finis contemplationis, inquantum contemplatio,
est veritas tantum; sed secundum quod contemplatio accipit rationem vitae,
sic induit rationem affectati et boni, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod voluntas non solum est motiva quantum ad exteriores
motus qui vacationi repugnant, sed etiam motuum interiorum, etiam
ipsius intellectus: qui quidem motus aequivoce dicuntur, ut patet in 3 de Anima;
sunt enim actus perfecti; et ideo magis assimilantur quieti quam
motui: et propter hoc qui operatur secundum intellectum, vacare dicitur ab
exteriorum actione, ut patet in praedicta auctoritate.
Ad tertium dicendum, quod habitus contemplativae, quamvis sint in parte
cognitiva, tamen possunt eorum actus a voluntate imperari vel acceptari; et sic
in eis vita contemplativa consistit.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod vita contemplativa consistit in illa
operatione quam homo prae aliis acceptat; unde habet rationem finis respectu
aliarum humanarum operationum, quia aliae propter ipsam exercentur.
Inquisitio autem rationis sicut a simplici intuitu intellectus progreditur (quia ex
principiis quae quis intellectu tenet, ad inquisitionem procedit), ita etiam ad
intellectus certitudinem terminatur, dum conclusiones inventae in principia
resolvuntur, in quibus certitudinem habent. Et ideo vita contemplativa principaliter
in operatione intellectus consistit; et hoc ipsum nomen contemplationis
importat, quod visionem significat. Utitur tamen inquisitione rationis contemplativus,
ut deveniat ad visionem contemplationis, quam principaliter intendit;
et haec inquisitio, secundum Bernardum, dicitur consideratio.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod homo, inquantum est contemplativus, est aliquid
supra hominem: quia in intellectus simplici visione continuatur homo
superioribus substantiis, quae intelligentiae vel Angeli dicuntur, sicut animalia
continuantur hominibus in vi aestimativa, quae est supremum in eis, secundum
quam aliquid simile operibus rationis operantur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis creaturae visibiles sint via deveniendi in
contemplationem divinorum, tamen in hac via non consistit principaliter contemplatio,
sed in termino viae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod Richardus non intendit quod in illis discursibus
principaliter consistat vita contemplativa, sed quia utitur eis ad suum finem,
sicut dictum est.

Torna all'inizio