Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 107

Liber II


Ita enim ad laudandum accedunt, ut aperte se laudatores atque assentatores esse fateantur. Ita vero laudant, non ut orationem habere, sed ut eius viri recitare ab se scriptam historiam existimentur. Mihi vero funebrium orationum ea servanda ratio videtur: primum, ut iustissimum esse eorum apud quos dicimus, dolorem nostrumque cum illis communem esse ostendamus. Deinde, ut eos illorum qui defuncti sunt, virtutibus, rebus gestis, gloria, felicitate et memoria consolemur. Laudantur autem omnes homines ab his potissimum partibus, quas supra commemoravimus, naturae, fortunae, animi. Ac duo quidem illa superiora ita commemorantur, ut non propterea quod ea quis habuerit, sed quod his optime fuerint usus, laude dignus existimetur. Usus enim illorum, non possessio, laudem affert. Nam et a malis plerunque et sine ratione possidentur. Laudantur tamen non immerito ii qui, quum ignoti obscurique sint, summas tum opes, tum dignitates sunt virtutibus et rebus gestis consecuti. Nonnullis contra vel paupertas vel caecitas vel alia corporis fortunaeque calamitas laudem et gloriam non mediocrem attulit illustrioresque eos incommoda reddiderunt, quam ulla reddere commoda potuissent. Animi vero partes ita laudandae sunt, ut et habuisse eas quis et summa cum dignitate semper exercuisse commemoretur. Illa vero, de qua veteres scribunt, virtutum

Torna all'inizio