Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 33


… comitisse Hugo cardinalis, per Stephanum.
De innumeris curialitatibus et honoribus, tam in exhibitione venationum
pinguium, dum nostram in … ecclesia residentiam faceremus, quam
in aliis caris rebus per liberalitatem vestram retroactis temporibus nobis
factis ad gratiarum vobis assurgimus uberes actiones. Per hec igitur
cupientes bonitati vestre per alicuius retributionis eventum recensita
memoria respondere, beneplacitis vestris in Domino, tam libenter, quam
ylariter offerimus nos et nostra, rogantes ut pro vobis et vestris vos fiducialiter
in hiis que grata vobis fuerint requiratis. Nam paratos nos invenietis
et promptos ad omnia, que per evidentiam operis vestris affectibus
sint accepta. Rescribatis nobis, si placet, quesumus, continentiam status
vestri, quem prosperum et iocundum audire iugiter affectamus.


Littere de cappellania, per Stephanum.
Hugo cardinalis … cappellano nostro etc. Meritis tue probitatis, de qua
nobis laudabile testimonium perhibetur, inducti, contemplatione quoque
Scocti germani tui, pro te nobis humiliter supplicantis, volentes gratiam
tibi facere specialem, te in cappellanum et familiarem nostrum duximus
admittendum, te aliorum cappellanorum et familiarium nostrorum consortiis
de speciali gratia aggregantes. In cuius rei testimonium etc.

Torna all'inizio