Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 144


dispositione venisse, quam [ al. , qui] uti bene novit
etiam malis; non ut eis [ al. , ei] prosint vasa irae,
sed ut ipso illis bene utente, prosint vasis
misericordiae.
25. AMBROS. Secundum Evangelium . Causa incredulitatis
inimici sunt Evangelii, ut error et delictum
eorum gentibus aperiret viam intrandi ad fidem.
26. Sine poenitentia . Gratia in baptismate non
quaerit gemitum aut planctum.
27. LANFR. Sine poenitentia . Ratio cur dixerit secundum
electionem. Quibus enim Deus fidem suam
inspirat; sine praecedente poenitentia eorum inspirat;
seu quos ad vitam aeternam elegit, sine mutatione
sui consilii elegit.
28. Sicut enim aliquando . Sic iterum exponit mysterium
cur Judaei ex parte caecati sunt.
29. AMBROS. Conclusit enim Deus . Hoc est omnia
conclusisse in incredulitate, ut tunc decretum donum
a Deo veniret; quando omnes diffidentia laborarent,
ut gratia muneris esset gratissima.
30. LANFR. O altitudo . Ne quis profundiora in
superioribus quereretur, occurrit, dicens: O altitudo!
etc.
31. AMBROS. Quoniam ex ipso . Quia omnium creator
Deus est. Ex ipso sunt omnia (Patre) et quia
ipse operatur per Filium, per ipsum sunt omnia; et
quoniam quae ex Deo, per Deum sunt, post renata
in Spiritu sancto sunt, in ipso sunt omnia, quia
Spiritus sanctus de Deo est Patre.
CAP. XII.—1. AMBROS. Obsecro itaque vos . Post
tractatum legis et fidei, Judaicum populum et Gentiles
ad bonam vitam agendam hortatur.
2. Ut exhibeatis corpora vestra . Corpora enim
subjecta peccatis, non viva habentur, sed mortua.

Torna all'inizio