Salimbene de Adam: Cronica

Pag 635


De principibus imperatoris Friderici secundi.
Isti sunt ergo principes quos habuit Fridericus, scilicet:
Comes Gualterius de Manupel.
Comes Thomasius de Cerra.
Comes Riçardus de Caserto.
Marchio Umborgo dominus Bertoldus.
Marchio Lancea, Lombardus de Pede Montis; cuius soror vel
neptis mater fuit principis Manfredi, qui regnum occupavit post
mortem patris et Conradi fratris, et quem Karolus debellando
occidit et regnum possedit.
Dominus Riçardus de Monte Nigro.
Dominus Marinus de Ebulo.
Dominus Riçardus Filingeri.
Dominus Thebaldus Franciscus.
Dominus Petrus de Calabria, mariscalcus.
Dominus Pandulfus de Faxanello.
Dominus Petrus de Vinea. Hic fuit litterarum imperatoris
dictator, quem imperator logotetham appellavit, et fuit valde
magnus in curia imperatoris.
Iudex Tadeus de Suessa.
Dominus Odovrandinus Caçaconte.
Habuit et multos alios per civitates Ytalie, quos ponebat
ad defendendum imperium et ad confundendum ecclesiasticos
viros. Quorum historiam ponere multum dedignor, quia non videtur
michi digna relatu, cum dicat Scriptura de malis, Ps.: Deleantur
de libro viventium et cum iustis non scribantur. Et iterum Iob
XVIII: Memoria eorum pereat de terra, et non celebretur nomen
eorum in plateis. Digne hoc fieri imprecatur, quia Sapiens in
Prover. dicit, XXVIII: Cum surrexerint impii, abscondentur homines;
cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. Et infra, XXIX:
In multiplicatione iustorum letabitur vulgus; cum impii sumpserint
principatum, gemet populus.
Et nota quod imperator Fridericus solitus erat dicere, quando
aliquem sublimabat, si videbat quod honore et divitiis abundaret:
«Nunquam nutrivi porcum de quo axungiam non habuerim».

Torna all'inizio