dignitate sponte privaverat, eum in iudicio grata vice restituens, ad amissi
ordinis culmen attollat dicens: Amice, ascende superius, et tunc sit tibi
gloria coram simul discumbentibus .
Sed sunt nonnulli, quod praetereundum non est, qui iuxta apostolum
desperantes semetipsos inmundiciae tradiderunt, nam continentiam funditus
desperantes a suscepti ordinis amministratione se reprimunt, sicque se
delinquere velut inpune confidunt, ac si servus domino suo dicat, quia
quod praecipis implere non valeo, ad hostium tuorum castra transfugio,
illisque me ad pugnandum contra te dediticium trado, tanquam possit
dominum suum placare, quod fugit, et non possit irritare, quod adversus
eum in arma consurgit. Quibus ego constanter et sine ulla prorsus ambiguitate
denuntio, quoniam cassa se ac frivola pollicitatione decipiunt, si
non exequentes officium, officio se exutos esse confidunt. Licet enim a
frequentatione vel executione cesset ordo cuiuslibet vel officium, in ordinato
tamen nichilominus permanet ordinis sacramentum. Et sicut vir quispiam
et si cesset ab opere coniugali, nullo modo tamen absolvitur copulatione
coniugii, ita clericus et si sui ordinis non fungatur officio, eiusdem
tamen ordinis non exuitur sacramento.
Cavendum est ergo illis, ne super eos veniat formidolosa illa sententia,
quae per apostolum dicitur: Impossibile est , inquit, eos, qui semel sunt
illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus
|
|