Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 166


DIVITIS IN MENSA RESIDENS AEQUALIA PENSA.
QUIA frequenti persuasione revertor ad causam cesaris domini
mei, ne miretur venerabilis optimatum populus, quia
ubi amor, ibi oculus. De illo enim dicit scriptura: Ego ante
te ambulabo et superbos terrę humiliabo
. Huius rei testis est
Ausonia nec non Canussię colonia, velit nolit, id ipsum affirmat
Saxonia. Manifestum est igitur multis victoriarum signis,
quia deus it pre; si sequeris eum, o cesar, non est ab re.
Scriptum est enim: Cum sederis ad mensam divitis, vide, quę
apponuntur tibi; oportet te similia preparare
. Deus contrivit
manibus suis tibi resistentes et tu comprime tyrannos sanctas
dei aecclesias persequentes. Forsitan dices: „Cum accepero
tempus, ego iustitias iudicabo“. Interim terre eos tonitruis
epistolarum, quoniam pene ad nichilum devenit dignitas
aecclesiarum assiduis tempestatibus rapinarum. Sed in his
mortibus Albensis aecclesia mortifìcatur pre omnibus. Itaque
terribiliter tona minacibus epistolis; vox tui tonitrui
erit aliquantula salus tuis episcopis. Nam deus aliquando tonat
et non grandinat. Si vero, qui tonitrua audierint, in iniquitate
sua permanserint, iusto iuditio super eos tonat, grandinat et
fulgurat. Vade et tu, o cesar, fac similiter. Intona super lupos
rapaces; si se correxerint, parce, quod si non, iube, quo

1



5




10




15




20

Torna all'inizio