Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 75


XXVI.
QUANDO EXORDIUM IUNGI DEBET
CUM NARRATIONE ET QUANDO NON
Si vero queratur utrum sit melius exordium cum
narratione miscere, ita distinguimus quod, si multa vel
magna dicturi sumus et epistola debet longius prorogari,
divisim est exordium a narratione ponendum;
si autem res non est ardua, nec multa nec magna sunt
in narratione .dicenda, pulchrum videtur ut exordium
cum narratione sub una clausula coniungatur.
XXVII.
DE SIGNIS ADDITTIVIS
Item si duo vel plura sunt in narratione dicenda,
signis tunc utimur additivis, ut: preterea, insuper, adhuc,
necnon et quoque, hoc diligenter cognito et servato,
quod semper digniora et principalia primo loco
dicantur et alia subsequenter.
XXVIII.
QUALITER NARRANDA SUNT DIVERSA DIVERSIS
Si autem personis duabus aut pluribus diversa
sunt negotia declaranda, et variis personis in eadem

Torna all'inizio