possint ferre sententiam. In quarum presentia de nulla re te audire
tecumque conferre libentius uellem, quam quod sententias
tuis sententiis commodas plectenda temeritate confingis, easque
seu studio nocendi seu ignorantia ueri sacris doctoribus, actribuis
dicens: hoc uel hoc in illo seu illo opere testatur Augustinus,
Gregorius, Ieronimus, uel quislibet eorum quos in arce auctoritatis
positos ecclesia Christi insigniter ueneratur. Ibi enim
conquiesceret omnis uersuta tergiuersatio cum sacri codices te
audiente legerentur, uel tibi ad legendum in manus traderentur,
celestique lampade splendidius eniteret, quedam que de
scripturis sanctis te sumere nonnunquam dicis, aut penitus esse
falsa, [409] aut aliqua ex parte prout ratio tui negotii postulat
deprauata. Per quam diabolicam fallaciam ignaras diuini
misterii mentes tibique credulas inuadis, decipis, subruis, tanto
iniquior quanto in malo proposito ad eorum qui tibi in Christo
fratres sunt subuersionem et scandalum pertinacior, parui
ponderans uerba domini comminantis ei qui de pusillis suis aliquem
scandalizat nec satis tremens increpationem apostoli ad
superbam corinthiorum gentem scribentis et dicentis: Sic autem
peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam
in Christum peccatis . Quo peccato plurimum detineris,
subuertens eos qui nescientes tibi resistere contemplantur ea
que uidentur non ea que non uidentur. Sed firmum fundamenum
dei stat immobile habens signaculum quo discedit ab iniquitate,
quia inuocat nomen domini, nequaquam sine graui
scandalo ferens quod non es contentus ut peruersus peruersa dicas,
nisi etiam praua scripta per prauos discipulos tuos in diuersas
regiones transmittas. Et cetera quidem a beate memorie Nicholao
totius christiani nominis summo pontifice et a centum
tredecim episcopis Rome audita examinata atque damnata sunt.
|
|