deum et lucernam mundi se dicit. Quomodo est possibile quod
qui totum mundum illuminat sicut sol, despectum hominem timeat
et debilem veluti Alexandrum? Non igitur te deum reputes, set
hominem arrogantem; nam mortalis homo qualiter poterit esse
deus, qui in eo est ut suum perdat dominium et suum alii mundum
relinquat? Certe rectum est apud Deum ut indignetur
contra illum qui se suo nomine nominare presumpsit. Unde scias
me contra te ad pugnam iniendam accedere, confidens in illo
qui me creavit, ut me tueatur: eidem enim me commendo. Notificasti
mihi per litteras tuas de multo auro quod habes: scias
quod auro ipso abstinere possum; misisti etiam michi speram
unam et fustigatorium unum, et archam auro plenam. Scias fustigatorium
esse me ipsum quem contra te Deus transmisit ut
te gustare faceret amaritudinem ipsius, ut sim rex tuus et correctio
tua. Etiam bene egisti in spera mittenda; confido enim
in Deo quod tota terra tua convertetur ad manus meas, continens
eam sicut teneo manu speram. Archa fuit mirandum augurium,
ostendens quod Deus contra te erit in auxilium mihi, et signum
est ad hoc quod ad me convertentur omnes thesauri tui. Et zizanium
quod misisti leve est et ad comedendum conveniens,
carens omni malo sapore; loco cuius sinapis grandem tibi mensuram
transmitto, violenti saporis. Insuper me terrere cogitasti
in relatis potenciis tuis. Gero de Deo fiduciam quod ipse debilitet
te et deprimat, sicut te tuis litteris extulisti, quousque in
terra sub proverbio relinquaris. Et, sigillatis litteris, resignavit
eas legatis mandans eis restitui aurum quod sibi mandaverat
Darius. Et supervenientibus legatis ipsis ad Darium, invenerunt
Alexandrum vicisse vicarium Darii, qui reversus est ad Darium
victus. Post hoc processit Alexander et lucratus est villas
multas; et perveniens ad villam que dicitur Quila, homines
|
|